- POENITENTES Mulieres
- POENITENTES Mulieresin specie, dicuntur in Ecclesia Romana quas anteactae vitae lascivioris paenitet, quaeque in Monasterio sese, agendae paenitentiae causâ, recludunt, Gall. Repenties, in vetere Charta Philippi Regis A. C. 1312. apud Car. du Fresne Glossar. Idem olim in Graeca Eccles. obtinuit, ubi feminae huiusmodi simili phrontisteriô includebantur, quod Μετάνοιαν, Paenitentiam, proin appellabant olim Byzantini, quibus carcer hôc nomine seu Monasterium Constantinopoli duplex erat, alterum ad freti littus dextrum, a Iustiniano et Theodora exstructum; alterum, τῆς Νέας Μετανοὶας, Novae Paenitentiae, dictum. Vide de illo Procopium, de Aedific. l. c. 9. de isto Theophanem, p. 250. de utroque Car. du Fresne Constantinop. Christ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.